Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan. (Liber II Regum 10, 29)
Dixit autem Dominus ad Iehu: “Quia studiose fecisti, quod rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel”. (Liber II Regum 10, 30)
Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel. (Liber II Regum 10, 31)
In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel (Liber II Regum 10, 32)
Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quae fecit, et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 10, 34)
Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria. (Liber II Regum 10, 36)
Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis. (Liber II Regum 13, 1)
Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo. (Liber II Regum 13, 2)
Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. (Liber II Regum 13, 3)
Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae. (Liber II Regum 13, 4)
Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. (Liber II Regum 13, 5)
Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. (Liber II Regum 13, 6)