Gefunden 1232 Ergebnisse für: Tibi
Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae. (Prophetia Zachariae 9, 9)
Convertimini ad munitionem, vincti spei; hodie quoque annuntians: Duplicia reddam tibi. (Prophetia Zachariae 9, 12)
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti; (Prophetia Zachariae 11, 15)
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
et dicit illi: “Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 9)
Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 26)
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)
ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 18)
Et dixit Iesus centurioni: “Vade; sicut credidisti, fiat tibi”. Et sanatus est puer in hora illa. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)