Gefunden 1195 Ergebnisse für: Terra Recuperatione
Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber Ieremiae 40, 9)
Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. (Liber Ieremiae 42, 10)
et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra. (Liber Ieremiae 42, 12)
Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritis vocem Domini Dei vestri (Liber Ieremiae 42, 13)
gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. (Liber Ieremiae 42, 16)
Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae. (Liber Ieremiae 43, 4)
Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae, (Liber Ieremiae 43, 5)
et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni”. (Liber Ieremiae 43, 13)
Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terra Phatures, dicens: (Liber Ieremiae 44, 1)
provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae? (Liber Ieremiae 44, 8)
Numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iudae et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Iudae et in plateis Ierusalem? (Liber Ieremiae 44, 9)
Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium. (Liber Ieremiae 44, 12)