Gefunden 1195 Ergebnisse für: Terra Recuperatione
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. (Liber Psalmorum 78, 12)
Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. (Liber Psalmorum 78, 51)
Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi: (Liber Psalmorum 81, 6)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 81, 11)
Complacuisti tibi, Domine, in terra tua, convertisti captivitatem Iacob. (Liber Psalmorum 85, 2)
Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. (Liber Psalmorum 85, 10)
Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. (Liber Psalmorum 85, 12)
Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. (Liber Psalmorum 85, 13)
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? (Liber Psalmorum 88, 13)
Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti; (Liber Psalmorum 89, 12)
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. (Liber Psalmorum 90, 2)
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. (Liber Psalmorum 96, 1)