Gefunden 3412 Ergebnisse für: Terra Israel
Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. (Liber Leviticus 24, 10)
Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; (Liber Leviticus 24, 15)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)
iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum. (Liber Leviticus 25, 7)
et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. (Liber Leviticus 25, 9)
Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. (Liber Leviticus 25, 10)
Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)
Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. (Liber Leviticus 25, 23)
Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum; (Liber Leviticus 25, 42)