Gefunden 3412 Ergebnisse für: Terra Israel
Qui cum staret in medio eorum, ait: “Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel! (Prophetia Danielis 13, 48)
Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)
Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. (Prophetia Osee 1, 1)
Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: “Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino”. (Prophetia Osee 1, 2)
Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; (Prophetia Osee 1, 4)
et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel”. (Prophetia Osee 1, 5)
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. (Prophetia Osee 1, 6)
Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. (Prophetia Osee 2, 1)
Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 2)
et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. (Prophetia Osee 2, 17)
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. (Prophetia Osee 2, 20)
et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 24)