Gefunden 262 Ergebnisse für: Tempus Finis
et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni. (Liber Ieremiae 27, 7)
Vocate nomen pharaonis regis Aegypti: Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum. (Liber Ieremiae 46, 17)
Mercennarii quoque eius, qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati, versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. (Liber Ieremiae 46, 21)
Dissipate universos tauros eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum! (Liber Ieremiae 50, 27)
Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)
Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. (Liber Ieremiae 51, 13)
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius”. (Liber Ieremiae 51, 33)
TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus!”. (Lamentationes 1, 9)
SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris, ne iremus per plateas nostras. “Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster”. (Lamentationes 4, 18)
qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum? (Liber Baruch 3, 18)
Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus; (Liber Baruch 3, 32)