Gefunden 171 Ergebnisse für: Syrus Exercitus
Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate. (Liber I Maccabaeorum 6, 40)
Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)
Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri. (Liber I Maccabaeorum 6, 42)
reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia. (Liber I Maccabaeorum 6, 56)
Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. (Liber I Maccabaeorum 6, 57)
Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. (Liber I Maccabaeorum 7, 2)
Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui. (Liber I Maccabaeorum 7, 4)
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illi exercitus Syriae. (Liber I Maccabaeorum 7, 39)
Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)
Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 44)
Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)