Gefunden 2824 Ergebnisse für: Super
super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus. (Liber Exodus 28, 38)
et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram (Liber Exodus 29, 6)
et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur. (Liber Exodus 29, 7)
applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius, (Liber Exodus 29, 10)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius. (Liber Exodus 29, 12)
Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; (Liber Exodus 29, 13)
Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; (Liber Exodus 29, 15)
quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 16)
Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius. (Liber Exodus 29, 17)
Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 18)
Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus; (Liber Exodus 29, 19)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)