Gefunden 2824 Ergebnisse für: Super
Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem. (Liber Ecclesiasticus 18, 12)
Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso. (Liber Ecclesiasticus 18, 17)
Compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum super manum dexteram. (Liber Ecclesiasticus 21, 22)
Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius; (Liber Ecclesiasticus 22, 1)
nequissima enim vita fatui super mortem. (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus? (Liber Ecclesiasticus 22, 17)
Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? (Liber Ecclesiasticus 22, 33)
et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? (Liber Ecclesiasticus 23, 3)
Et, si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et, si dissimulaverit, delinquet dupliciter. (Liber Ecclesiasticus 23, 13)
Omnis homo, qui transgreditur super lectum suum contemnens in anima sua et dicens: “Quis me videt? (Liber Ecclesiasticus 23, 25)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum; (Liber Ecclesiasticus 24, 27)