Gefunden 2824 Ergebnisse für: Super
Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. (Liber Psalmorum 68, 35)
Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam. (Liber Psalmorum 69, 5)
Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. (Liber Psalmorum 69, 7)
Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. (Liber Psalmorum 69, 10)
Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. (Liber Psalmorum 69, 16)
Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. (Liber Psalmorum 69, 25)
Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt. (Liber Psalmorum 69, 27)
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam. (Liber Psalmorum 69, 28)
Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas. (Liber Psalmorum 69, 32)
Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper. (Liber Psalmorum 71, 6)
Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam. (Liber Psalmorum 71, 14)
quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. (Liber Psalmorum 73, 3)