Gefunden 335 Ergebnisse für: Suos
Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant: “Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit”. (Liber Esther 1, 17)
Et, dissimulata ira, reversus in domum suam convocavit ad se amicos suos et Zares uxorem suam (Liber Esther 5, 10)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. (Liber Esther 5, 11)
Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent; (Liber Esther 8, 11)
Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. (Liber Esther 9, 1)
Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. (Liber Esther 9, 2)
Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. (Liber Esther 9, 5)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum. (Liber Iob 2, 12)
averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos. (Liber Iob 14, 6)
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me. (Liber Iob 16, 9)
Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. (Liber Iob 21, 13)
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet. (Liber Iob 27, 19)