Mosaico decorativo

Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun

  • Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius. (Liber II Paralipomenon 32, 16)

  • Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt in caelum. (Liber II Paralipomenon 32, 20)

  • Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 32, 32)

  • Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • “Ite et consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quae scripta sunt in isto volumine”. (Liber II Paralipomenon 34, 21)

  • Abiit igitur Helcias et hi, qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, et locuti sunt ei iuxta verba haec. (Liber II Paralipomenon 34, 22)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudae, (Liber II Paralipomenon 34, 24)

  • atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)

  • Reliqua autem gestorum Iosiae et misericordiae eius, quae lege praecepta sunt Domini, (Liber II Paralipomenon 35, 26)

  • gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudae. (Liber II Paralipomenon 35, 27)

  • Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 36, 8)

  • Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum Ierusalem, universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. (Liber II Paralipomenon 36, 19)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina