Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun
servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)
Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide, (Liber II Samuelis 3, 2)
sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. (Liber II Samuelis 3, 5)
Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam”. (Liber II Samuelis 3, 39)
Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. (Liber II Samuelis 4, 1)
Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc. (Liber II Samuelis 4, 3)
Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. (Liber II Samuelis 4, 5)
Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt. (Liber II Samuelis 4, 6)
Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. (Liber II Samuelis 5, 13)
Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon (Liber II Samuelis 5, 14)
Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 18)
Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)