Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun
Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum, (Liber Iudicum 3, 1)
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth. (Liber Iudicum 3, 7)
et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: “Verbum secretum habeo ad te, o rex”. Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant. (Liber Iudicum 3, 19)
“Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5, 2)
Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca. (Liber Iudicum 6, 2)
Dixitque ei Gedeon: “Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Aegypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian”. (Liber Iudicum 6, 13)
Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel. (Liber Iudicum 6, 33)
Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh. (Liber Iudicum 7, 1)
Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe””. Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt. (Liber Iudicum 7, 3)
Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!””. (Liber Iudicum 7, 18)
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt. (Liber Iudicum 7, 21)
Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. (Liber Iudicum 7, 25)