Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun
et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis; (Prophetia Danielis 3, 21)
Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)
Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 60)
Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius”. (Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt). (Prophetia Danielis 3, 90)
(26) Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: “Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite”. Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)
(33) Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem”. (Prophetia Danielis 3, 100)
et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”. (Prophetia Danielis 4, 32)
In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei maiestas mea et splendor meus reversa sunt ad me; et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo constitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi. (Prophetia Danielis 4, 33)
Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius: (Prophetia Danielis 5, 3)
Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi; (Prophetia Danielis 5, 8)
Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex, (Prophetia Danielis 5, 11)
quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit”. (Prophetia Danielis 5, 12)