Mosaico decorativo

Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun

  • Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. (Liber Isaiae 64, 10)

  • qui dicunt: “Recede! Non appropinques mihi, quia sanctificarem te”. Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens tota die. (Liber Isaiae 65, 5)

  • Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. (Liber Isaiae 66, 2)

  • Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni”. (Liber Isaiae 66, 24)

  • Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)

  • Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)

  • si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest. (Liber Ieremiae 2, 11)

  • et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis. (Liber Ieremiae 2, 15)

  • Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda. (Liber Ieremiae 2, 28)

  • Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. (Liber Ieremiae 3, 3)

  • Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina