Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun
Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adulescentularum non est numerus; (Canticum Canticorum 6, 8)
Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)
collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 5)
creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: (Liber Sapientiae 1, 14)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)
Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite. (Liber Sapientiae 2, 6)
quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. (Liber Sapientiae 2, 15)
invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius. (Liber Sapientiae 2, 24)
Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)
Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, (Liber Sapientiae 3, 2)
et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. (Liber Sapientiae 3, 3)
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; (Liber Sapientiae 3, 4)