Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun
in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec: (Liber I Maccabaeorum 14, 28)
Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)
Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati; (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose; (Liber I Maccabaeorum 14, 40)
et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 8)
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus. (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. (Liber I Maccabaeorum 16, 24)
Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam. (Liber II Maccabaeorum 1, 1)
anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 10)
Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae. (Liber II Maccabaeorum 1, 13)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)