Gefunden 3038 Ergebnisse für: Sun
Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. (Liber Iob 12, 6)
Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri. (Liber Iob 13, 12)
Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, (Liber Iob 14, 5)
Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant? (Liber Iob 15, 3)
Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. (Liber Iob 15, 10)
Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? (Liber Iob 15, 11)
Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius; (Liber Iob 15, 15)
Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. (Liber Iob 15, 28)
Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. (Liber Iob 16, 20)
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. (Liber Iob 17, 7)
Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. (Liber Iob 17, 11)
Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat. (Liber Iob 18, 8)