Gefunden 3169 Ergebnisse für: Sum
Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, (Liber Psalmorum 3, 2)
Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)
In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. (Liber Psalmorum 4, 9)
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)
Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. (Liber Psalmorum 7, 10)
BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua. (Liber Psalmorum 9, 4)
Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis. (Liber Psalmorum 16, 4)
Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; (Liber Psalmorum 18, 17)
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. (Liber Psalmorum 18, 41)