Gefunden 3169 Ergebnisse für: Sum
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: “Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; (Liber II Maccabaeorum 3, 33)
Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium, (Liber II Maccabaeorum 4, 7)
Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque epheborum subigens sub petasum ducebat. (Liber II Maccabaeorum 4, 12)
Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem, (Liber II Maccabaeorum 4, 13)
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam. (Liber II Maccabaeorum 4, 21)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta; (Liber II Maccabaeorum 4, 24)
et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis. (Liber II Maccabaeorum 4, 29)
Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)
Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset. (Liber II Maccabaeorum 4, 36)
Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)