Gefunden 3169 Ergebnisse für: Sum
Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. (Liber Psalmorum 50, 3)
Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum: (Liber Psalmorum 50, 4)
“Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. (Liber Psalmorum 50, 7)
Peccatori autem dixit Deus: “Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? (Liber Psalmorum 50, 16)
Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 50, 17)
Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea. (Liber Psalmorum 51, 7)
Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 54, 5)
intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum (Liber Psalmorum 55, 3)
Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me. (Liber Psalmorum 55, 19)
Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime. (Liber Psalmorum 56, 3)
Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. (Liber Psalmorum 56, 6)
Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es. (Liber Psalmorum 56, 10)