Mosaico decorativo

Gefunden 1879 Ergebnisse für: Spe

  • Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. (Liber Esther 2, 7)

  • Quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et acceleravit mundum muliebrem et tradidit ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas eius transtulit in optimam partem domus feminarum. (Liber Esther 2, 9)

  • Et, quae intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis praesidebat. Nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)

  • Dixitque Aman regi Asuero: “Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem. (Liber Esther 3, 8)

  • Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)

  • Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat. (17a) Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam (17b) et dixit: “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. (17c) Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. (17d) Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu continetur; (17e) Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. (17f) Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman pro salute Israel; (17g) hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus. (17h) Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine! (17i) Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere hereditatem tuam. (17k) Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra Aegypti. (17l) Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium”. (17m) Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. (17n) Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat. (17o) Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde. (17p) Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit: (17q) “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te, Domine, (17r) quoniam periculum in manu mea est. (17s) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti. (17t) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti. (17u) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti. (17v) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti. (17x) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti. (17y) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti ei vitae annos quindecim. (17z) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii generationem donasti. (17aa) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem. (17bb) Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te, Domine, Deus meus. (17cc) Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum. (17dd) Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non bibi. (17ee) Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum laetata, Domine, nisi in te solo. (17ff) Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatae et non indui illud in die bona. (17gg) Et nunc subveni orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei. (17hh) Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem. (17ii) Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum. (17kk) Appare, Domine; manifestare, Domine!”. (Liber Esther 4, 17)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis”. (Liber Esther 5, 8)

  • Statimque rex: “Quis est, inquit, in atrio?”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: “Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”. (Liber Esther 6, 13)

  • Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit. (Liber Esther 7, 10)

  • Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est. (Liber Esther 8, 15)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina