Gefunden 1879 Ergebnisse für: Spe
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)
Et educam vos de populis et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et in furore effuso. (Prophetia Ezechielis 20, 34)
In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum. (Prophetia Ezechielis 20, 41)
Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. (Prophetia Ezechielis 20, 43)
et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te: (Prophetia Ezechielis 22, 15)
et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 22, 16)
et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. (Prophetia Ezechielis 23, 15)
Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 42)
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. (Prophetia Ezechielis 24, 18)
Persae et Lud et Phut erant in exercitu tuo, viri bellatores tui. Clipeum et galeam suspenderunt in te; ipsi dederunt tibi splendorem. (Prophetia Ezechielis 27, 10)
Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 27, 11)
In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. (Prophetia Ezechielis 28, 18)