Gefunden 2771 Ergebnisse für: Sit
ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba usque Dibon; (Liber Iosue 13, 9)
omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai — ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit. (Liber Iosue 13, 12)
Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba, (Liber Iosue 13, 16)
et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae. (Liber Iosue 13, 21)
Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 32)
Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: “Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. (Liber Iosue 14, 6)
Quadraginta annorum eram, quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. (Liber Iosue 14, 7)
Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem; hodie octoginta quinque annorum sum, (Liber Iosue 14, 10)
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi”. (Liber Iosue 14, 12)
Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca; (Liber Iosue 15, 3)
ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben (Liber Iosue 15, 6)
et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel. (Liber Iosue 15, 7)