Gefunden 2771 Ergebnisse für: Sit
quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis. (Liber Ieremiae 52, 3)
Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit; (Liber Ieremiae 52, 13)
De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. (Liber Ieremiae 52, 21)
Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores, et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principis militum, qui ex populo terrae probabat tirones, et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. (Liber Ieremiae 52, 25)
et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber Ieremiae 52, 27)
TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus!”. (Lamentationes 1, 9)
IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent in ecclesiam tuam. (Lamentationes 1, 10)
LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus, quem paravit mihi, quo afflixit me Dominus in die irae furoris sui. (Lamentationes 1, 12)
MEM. De excelso misit ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die maerore confectam. (Lamentationes 1, 13)
NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)
THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos”. (Lamentationes 2, 22)
BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. (Lamentationes 3, 4)