Gefunden 2771 Ergebnisse für: Sit
Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. (Liber Ecclesiasticus 50, 29)
Quid adhuc retardatis in his, dum animae vestrae sitiunt vehementer? (Liber Ecclesiasticus 51, 32)
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. (Liber Isaiae 9, 7)
Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi. (Liber Isaiae 9, 17)
Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram? (Liber Isaiae 10, 3)
Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius. (Liber Isaiae 10, 12)
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. (Liber Isaiae 12, 5)
Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)
Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: “Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, (Liber Isaiae 14, 16)
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti: (Liber Isaiae 21, 14)