Mosaico decorativo

Gefunden 2771 Ergebnisse für: Sit

  • et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas eius. (Liber Iudith 13, 10)

  • Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis: “Ecce caput Holofernis principis militiae virtutis Assyriorum, et ecce conopeum, in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit eum Dominus in manu feminae. (Liber Iudith 13, 15)

  • Et faciat tibi ea Deus in exaltationem aeternam, ut visitet te in bonis, pro eo quod non pepercisti animae tuae propter humilitatem generis nostri, sed prosilisti in ruinam nostram in directum ambulans in conspectu Dei nostri”. Et dixit omnis populus: “Fiat, fiat!”. (Liber Iudith 13, 20)

  • Ante autem quam faciatis ista, vocate mihi Achior Ammoniten, ut videns recognoscat eum, qui vituperavit domum Israel et ipsum quasi in mortem misit ad nos”. (Liber Iudith 14, 5)

  • Videns autem Achior omnia, quaecumque fecit Deus Israel, credidit Deo valde et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad do mum Israel usque in diem hanc. (Liber Iudith 14, 10)

  • Filii autem Assyriae, ut viderunt illos, miserunt ad praepositos suos, et illi venerunt ad duces et ad tribunos et ad omnes principes suos. (Liber Iudith 14, 12)

  • Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum. (Liber Iudith 15, 4)

  • Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis. (Liber Iudith 15, 11)

  • Et coronatae sunt oliva, ipsa et quae cum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, et sequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum. (Liber Iudith 15, 13)

  • Vae gentibus assurgentibus generi meo! Dominus omnipotens vindicabit illos, in die iudicii visitabit eos, ut det ignem et vermes in carnes eorum, et comburentur, ut sentiant usque in aeternum”. (Liber Iudith 16, 17)

  • Et populus laetabatur in Ierusalem contra faciem sanctorum per menses tres, et Iudith cum illis mansit. (Liber Iudith 16, 20)

  • et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et appositus est ad populum suum. (Liber Iudith 16, 22)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina