Gefunden 2771 Ergebnisse für: Sit
Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: “Sanus sis, fili, et vade sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis filios, antequam moriar”. (Liber Thobis 10, 11)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)
Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae, regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori eius et dixit eis: “Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus diebus vitae vestrae”. (Liber Thobis 10, 13)
Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. (Liber Thobis 12, 14)
Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis”. Et ascendit. (Liber Thobis 12, 20)
Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit: (Liber Thobis 13, 1)
Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis (Liber Thobis 13, 3)
et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. (Liber Thobis 14, 4)
Et fecit portas eius portas exsurgentes in altitudinem cubitorum septuaginta et in latitudinem earum cubitis quadraginta in exitum virtutis potentium eius et in dispositiones peditum eius. (Liber Iudith 1, 4)
Et misit Nabuchodonosor rex Assyriorum ad omnes inhabitantes Persidem et ad omnes inhabitantes ad occasum: inhabitantes Ciliciam et Damascum et Libanum et Antilibanum et ad omnes inhabitantes circa faciem maritimae; (Liber Iudith 1, 7)
Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. (Liber Iudith 2, 27)
Et scripsit Ioachim sacerdos magnus, qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim, quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain, (Liber Iudith 4, 6)