Gefunden 1491 Ergebnisse für: Sicut
Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)
Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis. (Liber Ieremiae 48, 41)
Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. (Liber Ieremiae 49, 18)
Dum exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi fortes, (Liber Ieremiae 50, 11)
Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. (Liber Ieremiae 50, 15)
Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; (Liber Ieremiae 50, 18)
Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. (Liber Ieremiae 50, 40)
Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)
Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 19)
Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae. (Liber Ieremiae 51, 49)
LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus, quem paravit mihi, quo afflixit me Dominus in die irae furoris sui. (Lamentationes 1, 12)
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)