Gefunden 2345 Ergebnisse für: Sed
Nam incurvabimini subter captivos et infra occisos cadetis. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 10, 4)
Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat; sed in corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non paucarum. (Liber Isaiae 10, 7)
Dixit enim: “In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; (Liber Isaiae 10, 13)
Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)
sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)
In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa. (Liber Isaiae 11, 10)
sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur. (Liber Isaiae 13, 18)
sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; (Liber Isaiae 13, 21)
qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; (Liber Isaiae 14, 13)
Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. (Liber Isaiae 16, 5)
Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)
Dixit custos: “Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite”. (Liber Isaiae 21, 12)