Gefunden 2345 Ergebnisse für: Sed
Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 9, 5)
sed montuosa est et campestris, de caelo exspectans pluvias, (Liber Deuteronomii 11, 11)
Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris. (Liber Deuteronomii 11, 19)
maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. (Liber Deuteronomii 11, 28)
Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis (Liber Deuteronomii 12, 5)
sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et ibi facies quaecumque praecipio tibi. (Liber Deuteronomii 12, 14)
Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites, qui manet in urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis manum tuam. (Liber Deuteronomii 12, 18)
Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam; (Liber Deuteronomii 12, 24)
Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum, (Liber Deuteronomii 12, 29)
sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum: (Liber Deuteronomii 13, 10)
Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, (Liber Deuteronomii 15, 4)
sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris. (Liber Deuteronomii 15, 8)