Gefunden 2345 Ergebnisse für: Sed
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; (Epistula I ad Corinthios 3, 6)
itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. (Epistula I ad Corinthios 3, 18)
Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico; (Epistula I ad Corinthios 4, 3)
nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! (Epistula I ad Corinthios 4, 4)
Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. (Epistula I ad Corinthios 5, 8)
Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? (Epistula I ad Corinthios 6, 6)