Gefunden 2345 Ergebnisse für: Sed
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)
At ille audiens ait: “Non est opus valentibus medico sed male habentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 12)
Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
dicebat: “Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 24)
sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 6)
Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 8)
Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)