Gefunden 445 Ergebnisse für: Saul mortem
Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent. (Liber Psalmorum 59, 1)
Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? (Liber Psalmorum 89, 49)
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 9)
Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)
At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium, (Liber II Maccabaeorum 6, 19)
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens. (Liber II Maccabaeorum 6, 31)
et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)
Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)
Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)
Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; (Liber Proverbiorum 2, 18)
Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; (Liber Proverbiorum 5, 5)