Gefunden 1303 Ergebnisse für: Sanctus Terra
sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua. (Liber Iosue 14, 4)
Iuravitque Moyses in die illo dicens: “Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum”. (Liber Iosue 14, 9)
Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a proeliis. (Liber Iosue 14, 15)
Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem. (Liber Iosue 17, 5)
Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant. (Liber Iosue 17, 6)
Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim. (Liber Iosue 17, 8)
Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. (Liber Iosue 17, 12)
Ad quos Iosue ait: “Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim”. (Liber Iosue 17, 15)
Cui responderunt filii Ioseph: “Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel”. (Liber Iosue 17, 16)
Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe runt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta. (Liber Iosue 18, 1)
Cumque venissent ad circulos Iordanis in terra Chanaan, aedificaverunt iuxta Iordanem altare ingens aspectu. (Liber Iosue 22, 10)
Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis. (Liber Iosue 22, 32)