Mosaico decorativo

Gefunden 1303 Ergebnisse für: Sanctus Terra

  • Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)

  • Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes (Liber Deuteronomii 29, 15)

  • Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti, (Liber Deuteronomii 29, 24)

  • et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”. (Liber Deuteronomii 29, 27)

  • Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 16)

  • praedico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 18)

  • et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis”. (Liber Deuteronomii 30, 20)

  • filii quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant timere Dominum Deum vestrum cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam”. (Liber Deuteronomii 31, 13)

  • “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et ululatu solitudinis; circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui. (Liber Deuteronomii 32, 10)

  • quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam”. (Liber Deuteronomii 32, 47)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina