Gefunden 112 Ergebnisse für: Samuel

  • Dixit autem Samuel ad populum: “Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro; (Liber I Samuelis 12, 20)

  • Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo. (Liber I Samuelis 13, 8)

  • Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. (Liber I Samuelis 13, 10)

  • Locutusque est ad eum Samuel: “Quid fecisti?”. Respondit Saul: “Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas, (Liber I Samuelis 13, 11)

  • Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)

  • Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros. (Liber I Samuelis 13, 15)

  • Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)

  • Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)

  • “Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15, 11)

  • Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. (Liber I Samuelis 15, 12)

  • Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)

  • Dixitque Samuel: “Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?”. (Liber I Samuelis 15, 14)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina