Gefunden 858 Ergebnisse für: Rio
Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)
Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 36)
Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 30)
Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)