Gefunden 1151 Ergebnisse für: Rim
Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri”. (Liber Genesis 44, 9)
Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)
Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)
Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”. (Liber Genesis 47, 15)
Dixitque ad patrem: “Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius!”. (Liber Genesis 48, 18)
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! (Liber Genesis 49, 3)
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. (Liber Exodus 1, 12)
Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; (Liber Exodus 3, 9)
Qui dixit ei: “Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum”. (Liber Exodus 3, 12)
Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. (Liber Exodus 4, 22)
Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum”. (Liber Exodus 4, 23)