Gefunden 1151 Ergebnisse für: Rim
dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non penitus abrumpatur; (Liber Leviticus 5, 8)
quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. (Liber Leviticus 8, 8)
subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)
Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)
Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; (Liber Leviticus 19, 33)
Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. (Liber Leviticus 23, 5)
Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, (Liber Leviticus 23, 10)
ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domino; (Liber Leviticus 23, 17)
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis. (Liber Leviticus 23, 20)
“Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus. (Liber Leviticus 23, 24)
Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo; (Liber Leviticus 23, 35)