Gefunden 1461 Ergebnisse für: Rex
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia, ovium centum viginti milia, et dedicavit domum Dei rex et universus populus. (Liber II Paralipomenon 7, 5)
Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: “Quoniam in aeternum misericordia eius”, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)
Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)
et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)
Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)
Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur, (Liber II Paralipomenon 9, 15)
trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulae peltae, posuitque ea rex in domo Saltus Libani. (Liber II Paralipomenon 9, 16)
Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo; (Liber II Paralipomenon 9, 17)
Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber II Paralipomenon 9, 22)
Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 9, 25)
iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: “Quid datis consilii, ut respondeam populo?”. (Liber II Paralipomenon 10, 6)
Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: “Revertimini ad me die tertio”. (Liber II Paralipomenon 10, 12)