Mosaico decorativo

Gefunden 1461 Ergebnisse für: Rex

  • Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 39)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)

  • et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)

  • Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)

  • Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti? (Liber I Paralipomenon 17, 21)

  • Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)

  • et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)

  • Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)

  • Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)

  • Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 19, 1)

  • Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro steterunt. (Liber I Paralipomenon 19, 9)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina