Mosaico decorativo

Gefunden 2589 Ergebnisse für: Regnum Israel

  • Respexitque ad eum Dominus et ait: “Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te”. (Liber Iudicum 6, 14)

  • Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)

  • Dixitque Gedeon ad Deum: “Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)

  • ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel”. (Liber Iudicum 6, 37)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: “Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”. (Liber Iudicum 7, 2)

  • Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: “Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian”. (Liber Iudicum 7, 15)

  • Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. (Liber Iudicum 7, 23)

  • Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: “Dominare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian”. (Liber Iudicum 8, 22)

  • Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam. (Liber Iudicum 8, 27)

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)

  • Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)

  • Dixeruntque ligna ad arborem ficum: “Veni et super nos regnum accipe”. (Liber Iudicum 9, 10)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina