Gefunden 2589 Ergebnisse für: Regnum Israel
hereditatem Israel servo suo, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 22)
MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 145, 13)
Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. (Liber Psalmorum 147, 19)
et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA. (Liber Psalmorum 148, 14)
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. (Liber Psalmorum 149, 2)
et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. (Liber I Maccabaeorum 1, 6)
Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo; (Liber I Maccabaeorum 1, 8)
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)
Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna. (Liber I Maccabaeorum 1, 16)
Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi (Liber I Maccabaeorum 1, 20)
Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum; (Liber I Maccabaeorum 1, 25)
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)