Gefunden 622 Ergebnisse für: Regis
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto. (Liber I Maccabaeorum 2, 31)
et dixerunt ad eos: “Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 33)
Et dixerunt: “Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum”. (Liber I Maccabaeorum 2, 34)
et ait: “Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis”. (Liber I Maccabaeorum 3, 14)
Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis (Liber I Maccabaeorum 3, 38)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 39)
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. (Liber I Maccabaeorum 6, 32)
Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate. (Liber I Maccabaeorum 6, 40)
Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri. (Liber I Maccabaeorum 6, 42)
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; (Liber I Maccabaeorum 6, 43)