Mosaico decorativo

Gefunden 487 Ergebnisse für: Regem

  • Filii Iahaddai: Regem et Iotham et Gesan et Phalet et Epha et Saaph. (Liber I Paralipomenon 2, 47)

  • Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi. (Liber I Paralipomenon 4, 23)

  • et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David. (Liber I Paralipomenon 4, 31)

  • Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)

  • Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 39)

  • Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. (Liber I Paralipomenon 14, 2)

  • Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)

  • misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina