Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; (Liber Genesis 49, 30)
ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet”. (Liber Genesis 49, 31)
Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. (Liber Genesis 50, 2)
Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: “Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis, (Liber Genesis 50, 4)
eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar”. (Liber Genesis 50, 5)
Dixitque ei pharao: “Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es”. (Liber Genesis 50, 6)
Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti, (Liber Genesis 50, 7)
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50, 8)
Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50, 10)
Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “Planctus magnus est iste Aegyptiis”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti). (Liber Genesis 50, 11)
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)
Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. (Liber Genesis 50, 14)