Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)
Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “Venerunt fratres Ioseph!”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. (Liber Genesis 45, 16)
Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “Onerantes iumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. (Liber Genesis 45, 18)
Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes. (Liber Genesis 45, 19)
Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)
Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque (Liber Genesis 45, 22)
vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. (Liber Genesis 45, 23)
Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “Ne irascamini in via!”. (Liber Genesis 45, 24)
Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob (Liber Genesis 45, 25)
et nuntiaverunt ei dicentes: “Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti!”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. (Liber Genesis 45, 26)
Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, (Liber Genesis 45, 27)